HISTORIA LIBRI I REGUM

CAPUT V: De filiis Heli

#I Reg. II#I Paral. XXIV#I Reg. III

Porro filii Heli nescientes Dominum, partem sacerdotalem de sacrificiis, antequam adolerent adipem, tollebant ab offerentibus crudam, ut lautius sibi praepararent eam, et mittebat puer sacerdotis fuscinulam in ollam, et quidquid levabat fuscinula, erat sacerdotis; quod non erat portio, sed rapina. Samuel autem ministrabat accinctus ephod lineo, non sacerdotali, sed prophetico; et tunicam parvam afferebat ei mater singulis annis, et visitavit Dominus Annam, et habuit tres filios et duas filias. Heli autem erat senex valde; et audivit peccata filiorum, qui dormiebant cum mulieribus excubantibus ad ostium tabernaculi, et eas quae venerant ad purificandum, polluebant. Quidam tamen volunt quod non admiscebantur mulieribus, sed corrupti pecunia dabant mulieribus licentiam commiscendi viris suis infra dies purificationum. Unde et pater dixit eis: Transgredi facitis populum Domini, et tepide arguebat eos. Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum: Loquens locutus sum, ut domus patris tui ministraret mihi in sempiternum. Absit hoc a me! Sed honorantes me glorificabo, et contemnentes abjiciam. Ecce praecidam brachium domus patris tui, id est auferam sacerdotium de domo tua pro quo debebatur ei armus dexter, et videbis aemulum tuum in templo. Quod factum est in diebus Salomonis cum Sadoc, qui fuit de Eleazar, factus est sacerdos, ejecto Abiathar, qui fuit de Ithamar. Quidam tamen autumant translatum esse sacerdotium ad Samuelem, qui non fuit Aaronita. Sed nec legitur Samuelem fuisse sacerdotem, nec Aaronitas amotos a sacerdotio, usque circa tempora Machabaeorum. Quod autem addidit vir Dei, magna pars domus tuae morietur, forte impletum est in proximo, quando occubuerunt filii ejus in bello, vel quando Saul sacerdotes Nobe interfecit, et in signum futurae veritatis praedixit ei una die filios ejus morituros. Porro in diebus illis erat sermo Domini pretiosus, id est rarus.